- BONZII
- BONZIIh. e. sacrorum praesecti, dicuntur apud Iaponios, qui sacra curant. E quibus unum, nomine Combadaxi, mirandum virum, et a quo Iaponii literas sint edocti, iam ante annos 800. extremâ aetate iussisse magnificum sibi exstrui delubrum, inque specum iturum dixisse, se vitae huius satietate teneri: velle igitur quiescere, non ad diem tertium, uti Sospirator noster: sed (ô circumspectum Impostorem) ad decies millies millena annorum milia; quô spatiô exactô magnum Iaponiae obventurum Doctorem, ac se quoque tum redditum iri luci. Quibus dictis obturari iussisse ostium specus; eundem autem vivere adhuc, eôque die anniversaria coli ac votis supplicibus invocari, aiunt. Vide de eo Epistolam Casp. Vilelae Soc. Iesu, quae exstat Epistolar. Iapon. l. 3. apud P. Matthaeum, ut et Vossium de Idol. l. 1. c. 25.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.